- POLYHISTOR
- I.POLYHISTORApion sic dictus, Gell. l. 5. c. 14. Item Folyhistor historicus a Plinio reponitur inter eos, e quibus contexuit librum octavum. Poterat idem videri ac Alexander Polyhistor; sed aperte ab eo Plinius ipse l. 9. c. 35. distinguit. Vide Alexander Polyhistor.II.POLYHISTORnomen emendatae ac a se recognitae editioni operis sui a Solino impositum, cum prioris Colectanea rerum memorabilium titulus fuerit, quem obliterari cum aliis, quae improbavit; in secundis curis, placuisse dicit Auctor. Scriptores tamen ex Veterib. qui Solini testimoniô utuntur, saepius eum ex Collectaneis citant, raro ex Polyhistore. Priscianus fere semper in Memorabilibus, semel tantum in Collectaneis vel Polyhistore. Diugilus Grammaticus, cuius excerpta ex Solino et Plinio in membranis exstant, Solinum in Collectaneis semper laudat: Variantque libri veteres Solini, in quorum aliquo siclegitur: SOLINI COLLECTANEA, vel POLYHISTOR vel MEMORABILIA. Sed dubium non est, quin Inseriptio, quam Exemplaria, ex recentata et recognita editione, ita ferme concipiunt, C. IULII SOLINI POLYHISTOR AB IPSO EDITUS ET RECOGNITUS, ab ipso Auctore operi fuerit praefixa: cum priorem editionem, priusquam summam manum accepisset, interceptam et proditam verius, quam ab se editam, intelligi voluerit. Praeter Solinum vero, qui titulum similem operi suo indiderit, nemo occurrit: multos Polyhistores cognominatos fuisse, constat, quorum aliquot memoravimus, in hac voce. Adde, C. Iulium Hyginum Polyhistorem uti in Epit. Chronic. vocatur. Est autem liber Πολυίςτωρ, idem quod Πανδέκτης, Salmas. ad Solin. p. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.